monumenta.ch > Robertus S Remigii > 'Goliath' in 'Historia Hierosolymitana, 4, 5'
Robertus S Remigii, Historia Hierosolymitana, 4, IV. <<<    

CAPUT V. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Tunc geminata laetitia duplicis victoriae, festivum tempus effecit, bnf15074.34 et eos qui egestatis moerore consumpti pene erant, refecit. 2  Iam vero Armenii et Surani, victum ad castra ferebant, et de felici nostrorum eventu congaudebant. 3  Sic illi de civitate egrediebantur, et inter saxa montium latitabant, insidiabanturque illis qui victum afferebant, et quotquot comprehendere poterant occidebant. 4  Quod valde moestificavit proceres, et super hoc consilium bnf18415.22 inierunt, remediumque huic calamitati repererunt. 5  Castrum construxerunt ante portam civitatis, super pontem hab14154.91 iuxta Machumariam, quod illos valde perdomuit, quoniam deinceps nullus eorum exire per pontem ausus fuit. 6  Et tunc quia castrenses ad hoc peragendum opus non sufficiebant, Boamundus et comes sancti Aegidii ad Portum Sancti bsb18812.58 Simeonis perrexerunt, et inde operarios pretio adducere studuerunt. 7  Quos cum adducerent, Turcos qui nocte illa de civitate exierant, in insidiis positos invenerunt, qui subitaneo incursu tam fortiter nostros invaserunt, quoadusque illos qui equites erant absque ulla certaminis reverberatione in montana fugaverunt. 8  Pedites qui fugere non potuerunt, diram necem perpessi sunt; sed quanto fuit acrior, tanto et gloriosior. 9  Et qui ibi mortui sunt, fere mille fuerunt, sed occidentes diu hab206.152 v gavisi non sunt. 10  Relatio csg547.484 enim huius occisionis ad castra pervenit, tantosque principes proceresque commovit. 11  Qui equis prosilientes ad ulciscendam mortem suorum ordinatis agminibus pervolant, inveniuntque hab14154.92 eos adhuc in campo, occisorum capita detruncantes. 12  Illi vero nequaquam perterriti, in sua confidentes multitudine ad pugnam congrediuntur; sed nostris toto corde tota virtute confidentibus, postquam pedites nostri equitibus consociati sunt, in brevi supernantur. 13  csg620.286 Nam ut viderunt illos quos ad montana fugere compulerant accurrere, nostrorumque agmina fortiter crescere, et crescendo fortius insistere, terga vertunt, et versus pontem fugae viam arripiunt. 14  Sed valde impedivit difficultas itineris angusti, quia nec fugere usquam poterant, nec converti. 15  Reverti retro fas non erat, quia hostis urgebat; dextra laevaque bnf5129.28 diverti, impossibilitas angusti itineris prohibebat, praeire, vetabat densa multitudo fugientium. 16  csg320.199 Sicque eis divino nutu contigerat, ut nec fugere, nec pugnare licuerit. 17 Ibi Turco nec toxicata sagitta proficiebat, nec equi velocitas subveniebsb18812.59bat. 18  Ibi maiorem stragem pedites egerunt quam qui equis insidebant, quoniam certatim, ut hab14154.93 falcator prata vel messem, detruncabant. 19  Illic satiari potuisset enses et tela aliarum gentium Turcorum sanguine, sed quia Francigenarum erant, nec obtundi poterant, nec repleri cruore. 20  Nostri tantum pugnabant, illi patiebantur; nostri percutiebant, illi moriebantur. 21  Nec tantum infatigata manus dilaniare poterat, quantum quod dilaniaret, reperiebat. 22  Inter vivos mortui stabant, quia suffulti densitate vivorum, cadere non poterant; et calamitas tanta eos oppresserat quod alter alterum in mortem opprimebat. 23  Tantus illos timor invaserat, quod subsequens praecedentem, ut fugere posset, impellebat. 24  Dux itaque Godefridus militiae decus egregium, ut vidit quod nemo illos ferire potuit, nisi post dorsum, equo celeri volitans anticipavit pontis introitum. 25  hab206.153 r Et quae lingua valet explicare quantas strages dux solus illic dederit super corporibus gentis iniquae? 26  Illi fugere coeperant, armaque sua in terram hab14154.94 proiecerant, gladium ducis ut bnf15074.35 mortem expavescebant, et tamen vitare non poterant. 27  Ille exsertis brachiis, ense nudato, eorum cervices amputabat; illi minime renitentes, nuda corpora inviti offerebant. 28  Ibi ira, locus, gladius, validaque manus pugnabat, et hoc totum in membris miserorum redundabat. 29  Cumque unus ex eis audacior caeteris, et mole corporis praestantior, et viribus, ut alter Goliath, robustior, videret ducem sic immisericorditer in suos saevientem, sanguineis calcaribus urget equum adversus illum, et mucrone in altum sublato, totum super verticem bsb18812.60 ducis transverberat scutum, et nisi ictui umbonem dux expandisset, et se in alteram partem inclinasset, mortis debitum persolvisset. 30  Sed Deus militem suum custodivit, eumque scuto suae defensionis bnf18415.23 munivit. 31  Dux ira succensus vehementi, parat rependere vicem, eiusque tali modo amputat cervicem. 32  Ensem elevat, eumque a sinistra parte scapularum tanta virtute intorsit, quod pectus medium disiunxit, spinam et vitalia interrupit, et sic lubricus ensis super crus dextrum hab14154.95 integer exivit, sicque caput integrum cum dextra parte corporis immersit gurgiti, partemque quae equo praesidebat remisit civitati. 33  Ad quod horrendum spectaculum omnes qui in civitate erant confluunt, et videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt, tremor apprehendit eos: ibi dolores ut parturientis (Psal. XLVII), ibi voces eiulantium, quia ille unus fuerat ex Admiraldis eorum. 34 Tunc evaginaverunt gladios suos, intenderunt arcus suos, paraverunt sagittas suas in csg320.200 pharetra (Psal. X, 3), ut sagittarent ducem, cupientes, si eis permissum esset, tantam militiae Christianae exstinguere lucem. 35 Sed Deus eorum pravae voluntati non consensit, quia dux retrocessit; sustinere enim telorum ac sagittarum grandinem diu non potuit. 36 O praedicabilis! 37  o invicta ducis dextra hab206.153 v et animosi pectoris robur eximium! 38  Laudandus et ensis, quod in sua integritate perseverans, vibranti dexterae sui famulatus impendit obsequium. 39  Et cuius cor eructare, cuius lingua enarrare, cuius manus scribere, quae pagina valet suscipere hab14154.96 aliorum facta principum, qui illi compares fuerunt in omnibus victoriis praeliorum? 40  Victoria ducis prae caeteris enituit, quoniam pars dimidiati corporis quae remansit, testimonium laudis fuit; fluctus bsb18812.61 vero qui occisorum corpora absorbuit, aliorum ictus mirabiles occuluit. 41  Sed sicut ventus turbinis annosae, arboris constringit brachia, sic incisa cadebant morientium membra. 42  In hoc praelio persecutus est unus mille, et duo fugaverunt decem millia (Lev. XVI, 8). 43  Qui in flumen rapido cursu immergebantur, emergentes pontis ligneas columnas amplexabantur, sed nostri desuper illos lanceis perforabant et perimebant. 44  Cruor effusus sanguineum flumini dabat colorem, cunctisque cernentibus magnum incutiebat horrorem. 45  Quippe densitas corporum fluminis impediebat cursum, et retrogrado incessu ire cogebat retrorsum. 46  Et quid mirum? 47  Super pontem etenim quinque millia prostrata fuerunt, quae omnia deorsum hab14154.97 in aquam praecipitata sunt. 48  Et quis numerare potuit quot mucro desaeviens praecipiti saltu in amnem mergi compulit? 49  In illo conflictu occisus est Cassiani magni regis Antiochiae filius, et duodecim Admiraldi regis Babyloniae, quos cum suis exercitibus miserat ad ferenda auxilia regi Antiochiae. 50  Et quos Admiraldos vocant, reges sunt, qui provinciis regionum praesunt. 51  Provincia quidem est, quae unum bnf15074.36 habet metropolitanum, duodecim consules et unum regem. 52  Ex tot itaque provinciis convenerunt, quot ibi Admiraldi fuerunt mortui. 53  Et qui ibi capti sunt, bnf5129.29 pro septem millibus computati sunt. 54  Vestium, armorum, caeterique cultus adparatum nemo retinere potuit per ullam memoriam. 55  Sic itaque superati sunt Turci magnanimiter a Francis, siluitque deinceps garrula vox eorum, atque stridor dentium, et quotidianorum clamositas conviciorum. 56  Iam vero demissis vultibus ibant, et plerique omnino hab206.154 r diffidentes, furtim de civitate exeuntes, fuhab14154.98giebant. 57  Nox superveniens litem diremit, et nostri victores ad castra redierunt; illi bsb18812.62 vero obseratis ianuis, intra urbem se receperunt. 58  In crastinum ut primum lux matutina processit, Turci de civitate exierunt, et collegerunt corpora mortuorum, quot invenire potuerunt et sepulturae tradiderunt. 59 Quod Christiani exercitus iuvenes ut audierunt, multi in unum concsg320.201globati ad coemiterium cucurrerunt, et quae illi cum magno honore sepelierant, cum magno dedecore foras proiecerunt. 60  Subterraverant quippe illa ultra pontem ad Machumariam quae erat ante portam civitatis, et plurima palliis involverant, et byzanteos aureos, arcus, bnf18415.24 et sagittas et alia multa cum eis reposuerant. 61  Sic enim est eorum consuetudo sepelire; nostrorum vero est libentissime ea tollere. 62 Extractis itaque corporibus universis, capita absciderunt, scire cupientes numerum illorum qui ad ripam fluminis necati sunt.hab14154.9963 Truncata siquidem capita ad castra attulerunt, et cadavera feris et volucribus inhumata reliquerunt. 64 Quod ab altis moenibus et turribus excelsis prospicientes, vehementer indoluerunt, et genas scindentes et crines vellentes, Machomum praeceptorem suum in auxilium sui coeperunt invocare. 65  Sed csg547.485 Machomus non potuit restaurare, quos Christus per suos milites voluit exterminare. 66  EXPLICIT LIBER QUARTUS.



Robertus S Remigii, Historia Hierosolymitana, 4, IV. <<<    
monumenta.ch > Robertus S Remigii > 'Goliath' in 'Historia Hierosolymitana, 4, 5'

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik